- ANTONIUS Triumvir (M)
- M. ANTONIUS TriumvirMarci Antonii Oratoris filii silius, et Lucii frater, causa et fax totius belli Civilis fuit. Cum enim Tribunus esset, clam ex urbe ad Caesarem in Galliam profugit. Mutinam, Bruti provinciam invadentem, hortante Cicerone, Senatus hostem iudicavit. Superatus ab Hirtio et Pansâ Consulib. ac Caesare puerô, mox Triumviratus foedere inter eum, et Lepidum et Octavium initô, Brutum et Cassium in Macedonia apud Philippos superavit. Quô bellô confectô, Augustus valetudinis causâ Romam rediit. Antonius autem in Graeciam, Asiamque profectus, honore quaquaversus ingenti exceptus est. Quum illi Oriens, Augusto Occidens, Lepido Italia obtigisset, multos per Orientem Reges ac Tetrarchos debellavit. Inter quos Antigonum Iudaeorum Regem securi percussit, quod antea Regum nulli contigit. Captus amore Cleopatrae, multa ipsius gratiâ nefanda perpetravit, quod Romanis in infamiam maxime cessit. Virg. Aen. l. 8. v. 605.Hinc ope Barbaricâ variisque Antonius armisVictor, ab Aurorae populis, et litore RubroAegyptum, viresque Orientis, et ultima secumBactra vehit: sequeiturque (nefas) Aegyptia coniux.Quod ait nefas, videtur esse stomachus Poetae indignantis Aegyptiam coniugem Romano civi nupsiste; ut etiam Ovid. Met. l. 15. v. 826.Romanique ducis coniux Aegyptia. --- ---Planius Horatius Epod. 9. v. 7.Ut nuper, actus cum freto NeptuniusDux fugit ustis navibus,Minatus urbi vincla, quae detraxeratServis amicus persidis.Romanus (eheu posteri negabitis)Emanicpatus feminae,Fert vallum, et arma miles, et spadonibusEmancipatus soeminae,Interque signa turpe militariaSol aspicit Conopeum.Fulviam uxorem initiô Triumviratus repudiavit, ac Octaviam Augusti sororem duxit, Utramque postremo ob Cleopatram contempsit; quae causa fuit inter eum et Octavium dissensionis. Quocum postremô ad Actium navali praeliô congrediens, superatus est, Alexandriamque confugiens, atque ibidem ab eodem obsessus, gladio sponte incubuit, annô aetat. 56. Vitam eius scripsit Plut. eumque vivis coloribus depinxit Cicero in Philippica secunda, quae res postea mortis eius causa fuit. Iuvenal. de Cicerone Sat. 10. v. 122.O fortunatam natam, me Consule, Romam.Antoni gladios potuit contemnere, si sicOmnia dixisset. Ridenda poemata malo,Quam te conspicuae Divina Philippica famae,Volveris a prima quae proxima. ---Idem Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.